Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 175

Precedente Successiva

Caput IX.
In rebus diu consumptis remanere sensum antecedentem,
et recentem; experimenta mirifica ad magiam.

~ At quidem non obtusum modo sensum, quem in cadaveribus
remanere narravimus, experimus, sed etiam passiones
affectusque proprios et peculiares sentientis naturae.
Unde magia negotiationem nacta est multam. Profecto si
tympanum conficias ex lupina pelle, aliudque tympanum
ex pelle agni vel pecudis, illiusque magis, quae a lupo vim aut terrorem
pertulit; videbis dum simul pulsaveris tympanum lupinum, frangi
ac disrumpi ovinum. Evidens indicium, quod passio consueta in rebus
sopita excitatur, ac renovatur reminiscentia quadam, propter
quod pellis contrahitur, patiturque sicut et nos inimicum obviam habentes
declinamus; sique nominetur is, a quo timemus valde timemus,
et comae eriguntur refugientis spiritus abscessu pelle constipata;
et quando daemon nominatur timidi quoque praesertim pueri expavescunt
et crines stant, quoniam metum apprehendunt illis incuti
consuetum. Porro eadem res alios laetitia afficit, qui ex ea bene sperant,
alios vero timore, qui male. Timent Turcae in triremi a Christianis
impetita; at mancipia laetantur. Illi enim mortem, hi vero libertatem
praesentiscunt. Nec infortunium cuipiam imminet quod non presentiatur
in spontanea quadam lassitudine, aut in diffidentia, aut pavore
occulto: aut a vate per veritatem, vel per iocum. Amicus cui per
archibugium instabat mors, dixit negotiando in via, animo attacto:
num quis me nunc impetat archibugio? et dum convertitur retrorsum
per ipsum pila ignita transiluit et bombus a latrone: et quidem nemini
haec nota non sunt. Quoniam aëris, in quo fit passio instans, adest
sensus nobisque communicat. Quapropter redeuntes, palam esse dicimus
ita remanere affectum in pelle ovis a lupo quid passae, ac deinde
tympanizando excitari, sicut nausea spectanti cibum, quam alias evomuit.
Idcirco quidam dux Bohemus moriens praecepit ex propria pelle
tympanum fieri: quo terrerentur hostes assueti ab eo timere in bello.
Credo etiam tympana lupina equos fugare posse; et ex pelle
Draconis Elephantes. Nam si conficias, chordas ex intestinis vulpis
pulsando eas in lyra, fugiunt gallinae: et ex lupinis, fugit ovis; et
ex nervis viperae absterrentur mulieres ab hac bestia pavere solitae; et
contrariorum animalium chordae in duobus instrumentis pulsatae obstrepunt

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche